monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 8
CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, vexato laceratoque ore vix agnoscendus. putares duos fuisse, qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. 'Ego' inquit 'caesus sum: poenam remitto. ' mirarer, nisi pro tam bono patre fuisset qui mori vellet. dignus est, quem invitum vindicetis; quid apud nos tantum crud(el)es patres vindicantur? 'Pater' inquit 'iussit'; ergo frater tuus impius fuit, qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites, aiebat tyrannus: 'non spectastis, quemadmodum patrem ceciderit? ' QUI PATREM CECIDERIT, MANUS EIUS PRAECIDANTUR; hanc legem moriens laudavit tyrannus. Novissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.